GERULA

GERULA
GERULA
apud Isid. Uri agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa, ut regiis mensis insigni capacitate ex iis gerulae fiant: vas vini est aut cuiuslibet humoris capax, unde Gerlas hodie Burgundi vocant vasa ampla lactis aut aquae gerula, ex ligno facta. Alias Gerula, apud Romanos, ministerii domestic nomen erat, a gerendo infantes. Hanc a Nutrice distinguit Hier. ad Laetam, Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula, habeat modestam Gerulam, nutricium gravem. Neque vero haec opera discereta semper, sed Nutricem aliquando Gerulam quoqueve fuisse, discimus ex Plaut. Prol. Poen. v. 28.
Nutrices pucros infantis minutulos
Domi ut procurent, neu quae spectatum afferant;
Ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame.
Etiam Geruli fuêre servi, qui id officii sub Nutricibus praestatent, a Scholiaste Sophoclis in Aiace flagellifero Βάιουλοι, Baiuli dicti, quod baiulent gestentqueve ulnis pueros: Unde in Aula CP. olim Magnus Baiulus, apud Georg. Codin. Geruli sportularum, similiter e ministerio fuêre: de quibus Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 249. et seqq.
Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo?
Centum convivae: sequitur sua quemque culina.
Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
Impositas capiti, quas recto vertice portat
Servulus infelix, et cursu ventilat ignem.
Et haec socorum migratio erat ab aedibus divitum ad tenuiorum et pauperum domus, qui sportulam officio diuturno commeruissent: Illae autem a culina in triclinium beatorum et divitum et in ipso triclino fuêrunt, quarum meminit Senec. Ep. 78. et Mart. l. 7. Epigr. 47. cuius epigraphe de Annio,
Cum mensas habeat fere ducentas,
Pro mensis habet Annius ministros:
Transcurrunt Gabatae, volamque lances etc.
Huius agminis portio fuit, ille apud Evangelii Scriptores Marcum, et Lucam, lagenam seu amphoram aquae baiulans: item illi apud Sidon. l. 9. Ep. 13.
Geruli caput plicantes
Anaglyptico metallo,
Epulas superbiores
Humeris ferant onustis etc.
Vide Laur. Pignor. l. de Servis p. 191 et 192. Apud Suet. Calig. c. 40. Vectigalia nova atque inaudita —— exercuit ---- Ex Gerulorum diurnis quaestibus pars octava etc. Geruli sunt, οἱ μιςθοῦ φεροντες Graecis προυνείκους et πριδίνους Attici dixêre; Latini etiam baiulos et gerones, ut Cic. Ep. ad Attic. Vide Casaub. add. l. nec non Salmas. ad Solin. p. 230. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Frida Wallberg — (nacida el 28 de abril de 1983) en Åtvidaberg en Östergötland, Suecia. Wallberg es la boxeadora más exitosa de Suecia. Como amateur, ganó 48 de 53 juegos antes de convertirse en profesional en 2004. Ha ganado el campeonato Nórdico dos veces y el… …   Wikipedia Español

  • Fredia Gibbs — Fredia “The Cheetah” Gibbs (born July 8, 1964) a.k.a. “The Most Dangerous Woman in the World” is a sports icon and Muay Thai kickboxing legend. Gibbs is a 3 Time World Champion in Kickboxing and the first African American female to hold the world …   Wikipedia

  • The Column — Columna Directed by Mircea Drăgan Produced by Artur Brauner Constantin Toma Written by Titus Popovici Starring …   Wikipedia

  • Diatenes — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Class: Insecta …   Wikipedia

  • Frida Wallberg — Wallberg, Frida Daten Geburtsname Wallberg, Frida Gewichtsklasse Superfeder Nationalität schwedisch Geburtstag 28 …   Deutsch Wikipedia

  • Сент-Джон, Миа — Миа Сент Джон Mia St. John …   Википедия

  • gerle — ⇒GERLE, subst. fém. Région. (Centre Est et Suisse). Cuveau rond en bois, un peu évasé vers le bas, que l on porte avec un bâton passé dans les trous des anses formées par deux douves prolongées. Le caillé, qu on laisse égoutter sur une toile… …   Encyclopédie Universelle

  • gerle — (entrée créée par le supplément) (jèr l ) s. f. En Savoie et dans la Suisse romande, sorte d ustensile de bois où l on foule les raisins dans la vigne même, pour les verser ensuite dans les cuves ; on dit aussi gearle, les Primes d honneur, p.… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • BUBALUS — I. BUBALUS Graece βούβαλος, in Graeca Versione Deuteron. c. 14. v. 5. et 1. Regum c. 4. v. 23. non significat, quod hodie, bovis silvestris genus, sed capreae potius; unde Hesychius δορκάδιον, i. e. capreolum, explicat. Alii tamem bubalum a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FOEMINA — an a mollitie feminis vel femoris, ut Scalig. vult Ling. Lat. c. 79. an a fetu, quem sc. concipit, parit, educat; aut plenius a fetu minando, i. e. ducendo dicta, non minus, ac melior sexus, Deum auctorem habet, e costa formata viri: adeoqueve… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”